pronađen 14 Rezultati za: avibus

  • Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam. (Liber Leviticus 1, 14)

  • Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus; (Liber Leviticus 7, 26)

  • Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, (Liber Leviticus 11, 13)

  • Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes. (Liber Leviticus 14, 5)

  • Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda. (Liber Leviticus 20, 25)

  • Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum; (Liber II Maccabaeorum 9, 15)

  • linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere. (Liber II Maccabaeorum 15, 33)

  • et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. (Liber Isaiae 18, 6)

  • Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, (Liber Ieremiae 5, 27)

  • qui in avibus caeli ludunt, (Liber Baruch 3, 17)

  • Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terrae dedi te devorandum: (Prophetia Ezechielis 39, 4)

  • Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem. (Prophetia Ezechielis 39, 17)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina