pronađen 94 Rezultati za: audi Deo
Et locutus est ad me idem vir: “Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 40, 4)
Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)
Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)
Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”. (Prophetia Amos 7, 16)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. (Prophetia Malachiae 2, 2)
Iesus respondit: “Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
“Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem”. 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit: (Actus Apostolorum 22, 1)
Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae (Epistula I Ioannis 1, 1)
Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 1)