pronađen 79 Rezultati za: argenti

  • habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, (Liber Deuteronomii 8, 13)

  • Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera. (Liber Deuteronomii 17, 17)

  • condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. (Liber Deuteronomii 22, 19)

  • dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. (Liber Deuteronomii 22, 29)

  • Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris eius”. (Liber Iosue 6, 19)

  • Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”. (Liber Iosue 7, 21)

  • Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere! (Liber Iudicum 5, 19)

  • Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. (Liber Iudicum 9, 4)

  • Rursum puer respondit Sauli et ait: “Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram”. — (Liber I Samuelis 9, 8)

  • Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum”. (Liber II Samuelis 18, 11)

  • Cui respondens rex ait: “Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. (Liber II Samuelis 24, 24)

  • Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem quanta et lapidum; et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela. (Liber I Regum 10, 27)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina