pronađen 87 Rezultati za: aquarum
Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”. (Liber Genesis 1, 6)
Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)
Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent. (Liber Genesis 30, 41)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7, 19)
Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas. (Liber Exodus 15, 27)
Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. (Liber Leviticus 11, 36)
Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt. (Liber Numeri 33, 9)
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi, (Liber Deuteronomii 8, 7)
Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum. (Liber Deuteronomii 10, 7)
In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa (Liber Iosue 18, 15)
Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum; (Liber II Samuelis 12, 27)
Dixit ergo Achab ad Abdiam: “Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus”. (Liber I Regum 18, 5)