pronađen 54 Rezultati za: angelum
Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci”. (Prophetia Danielis 6, 23)
et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 2, 2)
Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 4, 4)
Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferunt epham?”. (Prophetia Zachariae 5, 10)
Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 6, 4)
Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)
Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)
Sicut scriptum est in Isaia propheta: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; (Evangelium secundum Marcum 1, 2)
Et dixit Zacharias ad angelum: “Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”. (Evangelium secundum Lucam 1, 34)
Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “Corneli”. (Actus Apostolorum 10, 3)