pronađen 303 Rezultati za: album gentes
cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam”. (Liber Deuteronomii 12, 30)
Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. (Liber Deuteronomii 18, 14)
Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus, (Liber Deuteronomii 19, 1)
Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”. (Liber Deuteronomii 29, 23)
Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 31, 3)
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; (Liber Deuteronomii 32, 8)
Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui”. (Liber Deuteronomii 32, 43)
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33, 17)
Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente. (Liber Iosue 23, 4)
Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit: (Liber Iosue 23, 9)
et eiecit universas gentes, Amorraeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse est Deus noster”. (Liber Iosue 24, 18)
et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus est; (Liber Iudicum 2, 21)