pronađen 772 Rezultati za: ala
Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)
Dicunt discipuli eius: “Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 29)
Respondit ei Iesus: “Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “Sic respondes pontifici?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)
et veniebant ad eum et dicebant: “Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas. (Evangelium secundum Ioannem 19, 3)
Respondit autem Ananias: “Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem; (Actus Apostolorum 9, 13)
et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. (Actus Apostolorum 13, 5)