Mosaico decorativo

pronađen 794 Rezultati za: Wallensis Ierusalem

  • ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudae et habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis foederis inventi in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 34, 30)

  • Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem et Beniamin; et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini, Dei patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 32)

  • Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi. (Liber II Paralipomenon 35, 1)

  • Non fuit simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 35, 18)

  • Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum eius et asportaverunt in Ierusalem. Mortuusque est et sepultus in sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum. (Liber II Paralipomenon 35, 24)

  • Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et con stituit regem pro patre suo in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 1)

  • Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 2)

  • Amovit autem eum rex Aegypti, cum venisset Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri. (Liber II Paralipomenon 36, 3)

  • Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum. (Liber II Paralipomenon 36, 4)

  • Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 5)

  • Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 9)

  • Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 10)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina