pronađen 18 Rezultati za: Vivum

  • Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. (Liber Exodus 21, 35)

  • cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem. (Liber Leviticus 16, 10)

  • Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt. (Liber Iosue 11, 14)

  • Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)

  • “Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri”. (Liber I Regum 3, 25)

  • Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum”. E contrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit; dividatur”. (Liber I Regum 3, 26)

  • Respondens rex ait: “Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius”. (Liber I Regum 3, 27)

  • Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Liber Psalmorum 42, 3)

  • Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. (Liber Psalmorum 84, 3)

  • et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum; (Liber I Maccabaeorum 8, 7)

  • Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis, ut comprehenderet eum vivum. (Liber I Maccabaeorum 14, 2)

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina