pronađen 31 Rezultati za: Vivo
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)
vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)
ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)
Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, (Epistula ad Hebraeos 3, 12)