pronađen 9 Rezultati za: Virgas
Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret. (Liber Genesis 30, 37)
Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)
Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa. (Liber Genesis 30, 39)
Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent. (Liber Genesis 30, 41)
Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7, 12)
“Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. (Liber Numeri 17, 17)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 24)
Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem. (Prophetia Zachariae 11, 7)