pronađen 2240 Rezultati za: Vir
In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos. (Liber Psalmorum 60, 13)
sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. (Liber Psalmorum 63, 3)
Firmans montes in virtute tua, accinctus potentia. (Liber Psalmorum 65, 7)
Dicite Deo: “Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui. (Liber Psalmorum 66, 3)
Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis. (Liber Psalmorum 66, 7)
Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens: (Liber Psalmorum 68, 12)
Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. (Liber Psalmorum 68, 29)
qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. (Liber Psalmorum 68, 34)
Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. (Liber Psalmorum 68, 35)
Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus! (Liber Psalmorum 68, 36)
Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. (Liber Psalmorum 69, 7)
Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. (Liber Psalmorum 71, 9)