pronađen 2240 Rezultati za: Vir
Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis. (Liber Nehemiae 8, 3)
Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. (Liber Nehemiae 11, 1)
Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem. (Liber Nehemiae 11, 2)
Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. (Liber Nehemiae 11, 6)
et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo. (Liber Nehemiae 11, 8)
et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis. (Liber Nehemiae 11, 14)
Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas; (Liber Nehemiae 12, 24)
et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis. (Liber Nehemiae 12, 36)
Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt (Liber Nehemiae 12, 44)
Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. (Liber Thobis 1, 9)
quoniam tradita erat viris septem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: “Tu es, quae suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruita es. (Liber Thobis 3, 8)
Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum”. (Liber Thobis 3, 9)