pronađen 78 Rezultati za: Videntes
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 14)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “Quomodo continuo aruit ficulnea?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 20)
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “Ut quid perditio haec? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 8)
et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 17)
Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 16)