pronađen 523 Rezultati za: Vero
Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit”. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)
Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii, (Liber II Maccabaeorum 1, 33)
De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione, (Liber II Maccabaeorum 2, 19)
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. (Liber II Maccabaeorum 2, 25)
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. (Liber II Maccabaeorum 2, 26)
Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 29)
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est. (Liber II Maccabaeorum 2, 31)
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta; (Liber II Maccabaeorum 3, 11)
decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelae, omnino impossibile esse. (Liber II Maccabaeorum 3, 12)
Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. (Liber II Maccabaeorum 3, 14)
Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant; (Liber II Maccabaeorum 3, 19)
Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)