pronađen 12723 Rezultati za: Ut
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, (Epistula ad Ephesios 4, 15)
Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui (Epistula ad Ephesios 4, 17)
Vos autem non ita didicistis Christum, (Epistula ad Ephesios 4, 20)
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: (Epistula ad Ephesios 4, 21)
renovari autem spiritu mentis vestrae (Epistula ad Ephesios 4, 23)
Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. (Epistula ad Ephesios 4, 28)
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)
Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, (Epistula ad Ephesios 5, 3)
et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. (Epistula ad Ephesios 5, 4)