pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; (Epistula I ad Corinthios 12, 5)
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, (Epistula I ad Corinthios 12, 8)
alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; (Epistula I ad Corinthios 12, 10)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, (Epistula I ad Corinthios 12, 23)