pronađen 12723 Rezultati za: Ut
sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus (Actus Apostolorum 27, 9)
Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur. (Actus Apostolorum 27, 11)
Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam. (Actus Apostolorum 27, 13)
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; (Actus Apostolorum 27, 14)
Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham, (Actus Apostolorum 27, 16)
qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)
Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt (Actus Apostolorum 27, 18)
Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae. (Actus Apostolorum 27, 20)
In insulam autem quandam oportet nos incidere”. (Actus Apostolorum 27, 26)
Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. (Actus Apostolorum 27, 27)
timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri. (Actus Apostolorum 27, 29)