pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos. (Liber Exodus 10, 27)
Respondit Moyses: “Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam”. (Liber Exodus 10, 29)
Et dixit Dominus ad Moy sen: “Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)
Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea; (Liber Exodus 11, 2)
dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)
Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. (Liber Exodus 11, 6)
Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. (Liber Exodus 11, 7)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti”. (Liber Exodus 11, 9)
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)
Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni. (Liber Exodus 12, 4)
Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis (Liber Exodus 12, 5)
Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; (Liber Exodus 12, 7)