pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”. (Liber Genesis 33, 15)
Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)
Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius. (Liber Genesis 34, 3)
Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob, (Liber Genesis 34, 6)
Locutus est itaque Hemmor ad eos: “Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem, (Liber Genesis 34, 8)
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus”. (Liber Genesis 34, 17)
Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suae: (Liber Genesis 34, 20)
Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes; (Liber Genesis 34, 22)
Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)
Responderunt: “Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?”. (Liber Genesis 34, 31)
Locutus est Deus ad Iacob: “Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum”. (Liber Genesis 35, 1)