pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Rebecca autem dixit filio suo Iacob: “Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei: (Liber Genesis 27, 6)
"Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar". (Liber Genesis 27, 7)
Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. (Liber Genesis 27, 9)
Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”. (Liber Genesis 27, 12)
Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius. (Liber Genesis 27, 14)
Dixitque Iacob ad patrem suum: “Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 19)
Rursum Isaac ad filium suum: “Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?”. Qui respondit: “Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi”. (Liber Genesis 27, 20)
Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”. (Liber Genesis 27, 21)
At ille: “Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea”. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, (Liber Genesis 27, 25)
Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27, 27)
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 31)
Respondit Isaac: “Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?”. (Liber Genesis 27, 37)