pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos; (Liber Deuteronomii 3, 6)
iumenta autem et spolia urbium diripuimus. (Liber Deuteronomii 3, 7)
Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim. (Liber Deuteronomii 3, 13)
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)
Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)
vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 4, 4)
En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis, (Liber Deuteronomii 4, 5)
et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)
Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? (Liber Deuteronomii 4, 7)
Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? (Liber Deuteronomii 4, 8)
die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”. (Liber Deuteronomii 4, 10)
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis. (Liber Deuteronomii 4, 12)