pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. (Epistula I Ioannis 3, 5)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; (Epistula I Ioannis 3, 7)
qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. (Epistula I Ioannis 3, 8)
Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. (Epistula I Ioannis 3, 11)
Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta. (Epistula I Ioannis 3, 12)
Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)
Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)
Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)
Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, (Epistula I Ioannis 5, 3)