pronađen 12723 Rezultati za: Ut
Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha. (Epistula ad Hebraeos 7, 4)
hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. (Epistula ad Hebraeos 7, 6)
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. (Epistula ad Hebraeos 7, 7)
Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit. (Epistula ad Hebraeos 7, 8)
Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est; (Epistula ad Hebraeos 7, 9)
Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. (Epistula ad Hebraeos 7, 12)
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, (Epistula ad Hebraeos 7, 16)
Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, (Epistula ad Hebraeos 7, 18)
hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum”, (Epistula ad Hebraeos 7, 21)
hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; (Epistula ad Hebraeos 7, 24)
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; (Epistula ad Hebraeos 7, 26)