pronađen 1102 Rezultati za: Usque
et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)
Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum, (Liber Sapientiae 19, 1)
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio iucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius (Liber Ecclesiasticus 2, 21)
Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
Fili, a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 6, 18)
Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
Non placeat tibi prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non iustificabuntur. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 16)
Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. (Liber Ecclesiasticus 10, 19)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; (Liber Ecclesiasticus 13, 28)