Mosaico decorativo

pronađen 1102 Rezultati za: Usque

  • Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est. (Liber II Regum 2, 22)

  • Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. (Liber II Regum 4, 20)

  • vocavit virum suum et ait: “Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar”. (Liber II Regum 4, 22)

  • Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum”. Qui dixit: “Ite”. (Liber II Regum 6, 2)

  • Dixeruntque ad invicem: “Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis”. (Liber II Regum 7, 9)

  • Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi. (Liber II Regum 7, 15)

  • Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: “Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens”. (Liber II Regum 8, 6)

  • Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei. (Liber II Regum 8, 11)

  • Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)

  • Nuntiavit autem speculator dicens: “Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur”. (Liber II Regum 9, 20)

  • Venit autem nuntius et indicavit ei dicens: “Attulerunt capita filiorum regis”. Qui respondit: “Ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane”. (Liber II Regum 10, 8)

  • duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. (Liber II Regum 10, 17)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina