pronađen 123 Rezultati za: Tributo Do Templo
Ille autem dicebat de templo corporis sui. (Evangelium secundum Ioannem 2, 21)
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 28)
Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 20)
Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 59)
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)
Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Respondit ei Iesus: “Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, (Actus Apostolorum 2, 46)
“Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius”. (Actus Apostolorum 5, 20)
Adveniens autem quidam nuntiavit eis: “Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum”. (Actus Apostolorum 5, 25)
et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum. (Actus Apostolorum 5, 42)