pronađen 1232 Rezultati za: Tibi
Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata et fornicata es super eis, sicut non est factum neque futurum est. (Prophetia Ezechielis 16, 16)
Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. (Prophetia Ezechielis 16, 17)
Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)
Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — (Prophetia Ezechielis 16, 23)
et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; (Prophetia Ezechielis 16, 24)
Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. (Prophetia Ezechielis 16, 59)
Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum. (Prophetia Ezechielis 16, 60)
Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 61)
ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 63)
“Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)
cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae. (Prophetia Ezechielis 21, 34)
Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam; (Prophetia Ezechielis 22, 14)