pronađen 226 Rezultati za: Templum Salomonis
Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, (Evangelium secundum Lucam 2, 27)
Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
“Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 23)
Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)
is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3, 3)