pronađen 118 Rezultati za: Templo
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)
Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos. (Apocalypsis Ioannis 7, 15)
Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)
Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae”. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)
Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 17)
et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis. (Apocalypsis Ioannis 15, 6)
Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram”. (Apocalypsis Ioannis 16, 1)
Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “Factum est!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 17)