pronađen 126 Rezultati za: Syn
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. (Actus Apostolorum 17, 10)
Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)
Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. (Actus Apostolorum 18, 4)
Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. (Actus Apostolorum 18, 7)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)
Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat. (Actus Apostolorum 18, 17)
Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. (Actus Apostolorum 18, 19)
Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei. (Actus Apostolorum 18, 26)
Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei. (Actus Apostolorum 19, 8)
Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te; (Actus Apostolorum 22, 19)
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate, (Actus Apostolorum 24, 12)
Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; (Actus Apostolorum 24, 17)