pronađen 881 Rezultati za: Suum
Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur. (Liber Proverbiorum 10, 24)
Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)
Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit. (Liber Proverbiorum 11, 12)
Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei. (Liber Proverbiorum 13, 3)
Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. (Liber Proverbiorum 13, 24)
Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. (Liber Proverbiorum 16, 26)
Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. (Liber Proverbiorum 16, 29)
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. (Liber Proverbiorum 21, 23)
Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. (Liber Proverbiorum 24, 7)