pronađen 335 Rezultati za: Suos
Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37, 3)
Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)
Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari (Liber Genesis 37, 23)
et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “Puer non comparet, et ego quo ibo?”. (Liber Genesis 37, 30)
Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “Dormi mecum”. (Liber Genesis 39, 7)
Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41, 8)
consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: “Revertimini et emite nobis pauxillum escarum”. (Liber Genesis 43, 2)
Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44, 19)
Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)
Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “Ne irascamini in via!”. (Liber Genesis 45, 24)
Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. (Liber Genesis 46, 31)