pronađen 3038 Rezultati za: Sun
Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 20)
“Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 21)
Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
At ille respondens dicenti sibi ait: “Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 56)