Mosaico decorativo

pronađen 3038 Rezultati za: Sun

  • Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)

  • Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. (Prophetia Osee 12, 12)

  • Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)

  • Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum. (Prophetia Ioel 1, 17)

  • Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)

  • Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti. (Prophetia Ioel 1, 20)

  • A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 2, 10)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 4, 15)

  • Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. (Prophetia Amos 5, 10)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina