pronađen 3038 Rezultati za: Sun
Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. (Liber Baruch 4, 26)
Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo! (Liber Baruch 4, 31)
Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui. (Liber Baruch 6, 7)
Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii; (Liber Baruch 6, 14)
non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum. (Liber Baruch 6, 15)
Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium. (Liber Baruch 6, 16)
Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. (Liber Baruch 6, 17)
Lucernas accendunt et quidem plures quam sibi ipsis, quarum nullam videre possunt. (Liber Baruch 6, 18)
Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
Unde scietis quia non sunt dii; non ergo timueritis eos. (Liber Baruch 6, 22)
Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non est. (Liber Baruch 6, 24)
Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos. (Liber Baruch 6, 28)