pronađen 3038 Rezultati za: Sun
“Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)
Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae, educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent: “Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui; demersi sunt in caeno pedes tui, illi autem recesserunt a te”. (Liber Ieremiae 38, 22)
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis. (Liber Ieremiae 39, 3)
Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae. (Liber Ieremiae 39, 4)
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge”. (Liber Ieremiae 40, 4)
reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis. (Liber Ieremiae 40, 12)
Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae”. (Liber Ieremiae 40, 15)
Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. (Liber Ieremiae 41, 3)
Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis. (Liber Ieremiae 41, 8)
et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)
Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. (Liber Ieremiae 41, 13)
et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas. (Liber Ieremiae 43, 7)