pronađen 3038 Rezultati za: Sun
Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala. (Liber Ecclesiasticus 39, 30)
Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; (Liber Ecclesiasticus 39, 33)
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. (Liber Ecclesiasticus 40, 10)
Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur. (Liber Ecclesiasticus 40, 11)
viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem! (Liber Ecclesiasticus 41, 2)
Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni; (Liber Ecclesiasticus 41, 5)
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. (Liber Ecclesiasticus 41, 10)
Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 41, 13)
ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. (Liber Ecclesiasticus 42, 7)
Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. (Liber Ecclesiasticus 43, 15)