pronađen 3038 Rezultati za: Sun
Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius: (Liber Proverbiorum 6, 16)
Multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea: (Liber Proverbiorum 7, 26)
Iusti sunt omnes sermones oris mei, non est in eis pravum quid neque perversum; (Liber Proverbiorum 8, 8)
omnes recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam. (Liber Proverbiorum 8, 9)
Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. (Liber Proverbiorum 8, 18)
“Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior”. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. (Liber Proverbiorum 10, 21)
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)
Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt. (Liber Proverbiorum 11, 24)
Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. (Liber Proverbiorum 12, 7)
Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)