pronađen 3169 Rezultati za: Sum
Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)
Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David. (Liber II Samuelis 21, 15)
praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: “Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel”. (Liber II Samuelis 21, 17)
Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthaeos; tunc percussit Sobbochai de Husa Saph de stirpe Rapha. (Liber II Samuelis 21, 18)
Misit de excelso et assumpsit me, traxit me de aquis multis; (Liber II Samuelis 22, 17)
Persequebar inimicos meos et conterebam et non convertebar, donec consumerem eos. (Liber II Samuelis 22, 38)
Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent: ceciderunt sub pedibus meis. (Liber II Samuelis 22, 39)
Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi eos. (Liber II Samuelis 22, 41)
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: “Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei”. (Liber II Samuelis 24, 17)
Et ait Areuna ad David: “Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum. (Liber II Samuelis 24, 22)
Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”. (Liber I Regum 1, 31)
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)