pronađen 3169 Rezultati za: Sum
“Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris, (Liber Deuteronomii 1, 35)
ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. (Liber Deuteronomii 1, 42)
Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, (Liber Deuteronomii 2, 14)
cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. (Liber Deuteronomii 2, 15)
Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai. (Liber Deuteronomii 3, 1)
Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem. (Liber Deuteronomii 3, 3)
Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens: (Liber Deuteronomii 3, 23)
Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)
quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. (Liber Deuteronomii 4, 24)
Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, (Liber Deuteronomii 4, 32)
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)