pronađen 3169 Rezultati za: Sum
Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
Dixit enim: “Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 10, 4)
recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius”. (Liber I Maccabaeorum 10, 5)
Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos”. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)
Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus. (Liber I Maccabaeorum 10, 26)
Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. (Liber I Maccabaeorum 10, 32)
Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 10, 38)
Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis. (Liber I Maccabaeorum 10, 39)
Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis; (Liber I Maccabaeorum 10, 44)
et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea”. (Liber I Maccabaeorum 10, 45)
“Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram (Liber I Maccabaeorum 10, 52)