pronađen 3169 Rezultati za: Sum
Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; (Liber Psalmorum 59, 5)
consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. (Liber Psalmorum 59, 14)
Beatus, quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis domus tuae, sanctitate templi tui. (Liber Psalmorum 65, 5)
Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea. (Liber Psalmorum 66, 17)
Infixus sum in limo profundi, et non est substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me. (Liber Psalmorum 69, 3)
extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae. (Liber Psalmorum 69, 9)
Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. (Liber Psalmorum 69, 12)
Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui bibebant vinum. (Liber Psalmorum 69, 13)
Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. (Liber Psalmorum 69, 30)
Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. (Liber Psalmorum 70, 3)
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 70, 6)
Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper. (Liber Psalmorum 71, 6)