pronađen 335 Rezultati za: Succedunt Saul benedicens Dei
Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)
Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)
Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. (Liber I Samuelis 17, 2)
Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! (Liber I Samuelis 17, 8)
Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. (Liber I Samuelis 17, 11)
David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. (Liber I Samuelis 17, 15)
Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. (Liber I Samuelis 17, 19)
Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)
Et ait Saul ad David: “Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua”. (Liber I Samuelis 17, 33)
Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. (Liber I Samuelis 17, 34)