pronađen 800 Rezultati za: Suam
Quae ait ad dominam suam: “Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet”. (Liber II Regum 5, 3)
Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “Insidiae, Ochozia!”. (Liber II Regum 9, 23)
Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “Quis est mecum, quisnam?”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. (Liber II Regum 9, 32)
Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo?”. Et ait Ionadab: “Est”. “Si est, inquit, da manum tuam”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)
Tunc ascendit Hazael rex Syriae et pugnabat contra Geth; cepitque eam et direxit faciem suam, ut ascenderet in Ierusalem. (Liber II Regum 12, 18)
dixit ad regem Israel: “Pone manum tuam super arcum”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)
Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum. (Liber II Regum 17, 14)
Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. (Liber II Regum 17, 40)
Responditque eis Rabsaces: “Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?”. (Liber II Regum 18, 27)
Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? (Liber II Regum 18, 33)
Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea?”. (Liber II Regum 18, 35)
ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua”. (Liber II Regum 19, 7)