pronađen 334 Rezultati za: Spiritus Dei
Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere. (Prophetia Aggaei 2, 5)
Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. (Prophetia Malachiae 2, 15)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)
Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et statim Spiritus expellit eum in desertum. (Evangelium secundum Marcum 1, 12)
Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. (Evangelium secundum Marcum 1, 26)
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “Tu es Filius Dei!”. (Evangelium secundum Marcum 3, 11)