pronađen 1879 Rezultati za: Spe
Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)
Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur. (Liber Proverbiorum 28, 25)
Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 29, 20)
Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum. (Liber Proverbiorum 30, 5)
Verti me exasperans cor meum de omni labore, quo laboravi sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 20)
Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 26)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, (Canticum Canticorum 2, 13)
Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)
et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum. (Liber Sapientiae 2, 22)
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; (Liber Sapientiae 3, 4)