pronađen 1879 Rezultati za: Spe
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
In quacumque die timebo, ego in te sperabo. (Liber Psalmorum 56, 4)
In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro? (Liber Psalmorum 56, 5)
in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo? (Liber Psalmorum 56, 12)
Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. (Liber Psalmorum 59, 7)
Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. (Liber Psalmorum 59, 12)
Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. (Liber Psalmorum 59, 15)
Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. (Liber Psalmorum 61, 4)
Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum. (Liber Psalmorum 61, 8)
Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. (Liber Psalmorum 62, 9)
Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere. (Liber Psalmorum 62, 11)
Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde. (Liber Psalmorum 64, 11)