pronađen 1879 Rezultati za: Spe
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)
Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret, (Liber Iudicum 4, 15)
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)
Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca. (Liber Iudicum 6, 2)
Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian. (Liber Iudicum 6, 6)
Respexitque ad eum Dominus et ait: “Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te”. (Liber Iudicum 6, 14)
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech. (Liber Iudicum 9, 39)
Porro Abimelech omni illo die oppugnabat urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. (Liber Iudicum 9, 45)
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)
Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Do mini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. (Liber Iudicum 13, 1)
Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: “Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit. (Liber Iudicum 13, 6)
Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam. (Liber Iudicum 15, 8)