pronađen 1879 Rezultati za: Spe
Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 12, 7)
non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini. (Liber Deuteronomii 12, 25)
Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)
Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum, (Liber Deuteronomii 12, 29)
quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui, (Liber Deuteronomii 13, 15)
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 13, 19)
erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem. (Liber Deuteronomii 14, 18)
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. (Liber Deuteronomii 14, 23)
sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris. (Liber Deuteronomii 15, 8)
In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua. (Liber Deuteronomii 15, 20)
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. (Liber Deuteronomii 16, 4)
sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto. (Liber Deuteronomii 16, 6)